top of page

Dīxit et ad faciem rediit male sānus eandem

et lacrimīs turbāvit aquās, obscūraque mōtō                     475

reddita fōrma lacū est. Quam cum vīdisset abīre,

'Quō refugis? Remanē nec mē, crūdēlis, amantem

dēsere,' clāmāvit, 'Liceat, quod tangere nōn est,

adspicere et miserō praebēre alimenta furōrī!'

Dumque dolet, summā vestem dēdūxit ab ōrā                  480

nūdaque marmoreīs percussit pectora palmīs.

Pectora traxērunt roseum percussa rubōrem,

nōn aliter quam pōma solent, quae candida parte,

parte rubent, aut ut variīs solet ūva racēmīs

dūcere purpureum nōndum mātūra colōrem.                   485

Quae simul adspexit liquefactā rūrsus in undā,

nōn tulit ulterius sed, ut intābēscere flāvae

igne levī cērae mātūtīnaeque pruīnae

sōle tepente solent, sīc attenuātus amōre

līquitur et tēctō paulātim carpitur ignī.                              490

Et neque iam color est mixtō candōre rubōrī,

nec vigor et vīrēs et quae modo vīsa placēbant,

nec corpus remanet, quondam quod amāverat Ēchō.

Quae tamen ut vīdit, quamvīs īrāta memorque

indoluit, quotiēnsque puer miserābilis, 'Ēheu,'                  495

dīxerat, haec resonīs iterābat vōcibus, 'Ēheu.'

Cumque suōs manibus percusserat ille lacertōs,

haec quoque reddēbat sonitum plangōris eundem.

Ultima vōx solitam fuit haec spectantis in undam:

'Heu frūstrā dīlēcte puer!' totidemque remīsīt                  500

verba locus, dictōque 'Valē' 'Vale' inquit et Ēchō.

Ille caput viridī fessum submīsit in herbā,

lūmina mors clausit dominī mīrantia fōrmam:

(tum quoque sē, postquam est īnfernā sēde receptus,

in Stygiā spectābat aquā.) Planxēre sorōrēs                     505

Nāides et sectōs frātrī posuēre capillōs,

planxērunt Dryadēs; plangentibus adsonat Ēchō.

Iamque rogum quassāsque facēs feretrumque parābant:

nusquam corpus erat; croceum prō corpore flōrem

inveniunt foliīs medium cingentibus albīs.                        510

bottom of page